Dokument nr 622

29 Wrz 2016
2073 razy

Dokument Nr 622

Premisl secundus dux Polonie 1288 Mai. 21, in Poznan; approbat ordinationem militis Dirzicraii, qua filiolos ipsius Jesconem et Jaroslaum successores in hereditatibus suis constituit, filiae vero villam Bronowo assignat.


Poznań. Königl. Staats Arch. Lib. terrestr. Pyzdrens. a. 1559, fol. 223.

In nomine Domini amen. Multis incommodis prudenter occurrimus, cum etatis nostre negocia literarum ac testium subscripcione roboramus. Nos igitur Premisl secundus, Dei gracia dux Polonie, cupientes digna negocia, nostro precipue testimonio delata, perpetua gaudere dignitate, notum facimus universis tam presentis etatis hominibus quam future, quod in nostram nostrorumque baronum presenciam veniens noster fidelis miles Dirzycraius Kopaszize, filius Vestkonis, cum duobus suis filiolis, videlicet Iescone et Iaroslao filiis comitis Vincentii, cum bona deliberacione et consilio maturo, nulla necessitate coactus, resignavit, donavit atque contulit dicto Iesconi et Iaroslao suas hereditates, scilicet Beganowo, Zelonidamp et Galanzowo, iure hereditario libere in perpetuum possidendas. Insuper et alias hereditates, quas dictus iam Dirzycraius Kopaszize habet et possidet, iam dicti sui filioli, Iesco et Iaroslaus, in quantum nunc et in posterum pro eis obtinere qualicunque condicioni potuerint, habeant absque omni impedimento, quia sepedictus comes Dirzycraius ipsos elegit ex omnibus filiolis suis. Unam vero hereditatem, scilicet Brunowo vulgariter nuncupatam, sue filie assignavit; sed sepedictas hereditates, Beganowo, Zelonidamp et Galanzewo, Iesconi dicto et Iaroslao et suis legittimis successoribus resignavit coram nobis, constituens ipsos Iesconem, Iaroslaum et ipsorum legittimos successores et heredes, dictarum hereditatum legittimos possessores. Nos vero considerantes huiusmodi cessionem et resignacionem rite et racionabiliter celebratam, ipsam approbantes decernimus vigere vigore perpetue firmitatis. In huius rei testimonium, presentes conscribi iussimus et sigilli nostri munimine fecimus communiri presentibus hiis testibus: comitibus Beniamin palatino Poznaniensi, Boguslao Domaratowiz, Gneomiro iudice Poznaniensi, Francisco de Coscelizo, Swantomiro de Kuhcaz, Presopasso de Turscho. Datum in Poznan sexta feria proxima ante diem sancte Trinitatis, anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, per manus Iasconis scriptoris curie nostre.

Oceń ten artykuł
(1 głos)

Oficjalna strona internetowa Sołectwa Bieganowo w gminie Kołaczkowo. Najświeższe informacje o bieżących wydarzeniach i przedsięwzięciach realizowanych  przez sołectwo i skupione wokół niego organizacje.

Najpopularniejsze

Najnowsze